- CICYNETHUS
- CICYNETHUSMacedoniae insula. Plin. l. 4. c. 12. hodie Pontico. De nomine Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 12. Est in ora Magnesiae (inquit) Pagasaeus, vel Pagasicus vel Pagaseticus sinus (Ptolemaeo Palasgicus) in quo insula Cicynethus. Strabo, l. 9. ubi de sinis Pegasetrico, εν δὲ τῷ κόλπῳ φησὶν εὶναι τὴν Κικύνηθον νῆσον, καὶ πολίχνην ὁμώνυμον. Scylax, Ε᾿ν δὲ τῷ Πατασητικῷ κόλπῳ ἐςτὶ νῆσος Κικύνηθος καὶ πόλις. Mela, l. 2. c. 7. Pagasaeus sinus Sciathon prospicit, Cicynethum amplectitur. Plin. l. 4. c. 12. Pagasicus sinus ante se habet Eutychiam, Cicynethum, etc. Quia ex co sinu Argonaurae profecti sunt urbem Pagasas, quae nomen sinui dedit, plerique dici volunt ἀπὸ τȏυ ἐκεῖ πεπῆχθαι τὴν Α᾿ργώ. Οἱ δὲ πιθανώτερον ἡγοῦνται τοὐνομα τῷ τόπῳ τεθῆναι τεθῆναι τοῦτο ἀπὸ τῆς πηγῶν αἳ πολλαί τε καὶ δαψιλεῖς ῥέουσι. At (ex sententiâ Strabonis) probabilius statuunt loco nomen esse a fontibus (Dorice παγαῖς) qui frequentes bi largique fluunt. Scepsius etiam apud Apollonii Scholiasten, l. 1. Pagasas dici asserit, ἀπ` τȏυ πααῖς περι ῤῥ ἑεςθαι τοὺς τόπους. Haec ideo notanda duxi, quia mihi videtur ex iis posse colligi, Cicynethus unde diatur. Nempe quam urbem Graeci Pagasas ab uberrtate fontium, eandem suâ linguâ l'hoenices ajanoth, aut enoth, i. e. fontes appellâtunt, et sinum Pagasaeum Chek aincth, i. e. sinum fontium, et insulam in medio sinu, insulam Chek ainoth, quod Graeci mutârunt in Cicynerhum. Baudrando est insul. parva maris Aegaei, in ora Macedoniae in sinu Pelasgico, media inter Demetriadem, a qua 20. milliar. distar et oram Boreale m Euboeae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.